M. FABII QVINTILIANI INSTITVTIO ORATORIA LIBER VNDECIMVS
1
I. Parata, sicut superiore libro continetur,
facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet,
orandi, proxima est cura ut dicamus apte, quam virtutem quartam
elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime
necessaria.
II. Nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex
conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis
non modo non inlustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in
contrarium vertet. Quid enim prodest esse verba et Latina et
significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum
iis in quae iudicem duci formarique volumus consentiant:
III. si
genus sublime dicendi parvis in causis, pressum limatumque grandibus,
laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis,
trux atque violentum iucundis adhibeamus? - ut monilibus et margaritis
ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec
habitus triumphalis, quo nihil excogitari potest augustius, feminas
deceat.
IV. Hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro
perstringit, neque tamen videri potest quicquam omisisse dicendo "non
omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere
orationis unum genus": nec fere pluribus in Oratore eadem. Sed illic L.
Crassus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis
habet partem hanc velut notare inter agnoscentis, et hic Cicero
adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque brevius a se dici,
quamquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius.
V. Nos
institutionem professi non solum scientibus ista sed etiam discentibus
tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet haberi venia.
VI.
Quare notum sit nobis ante omnia quid conciliando docendo movendo iudici
conveniat, quid quaque parte orationis petamus. Ita nec vetera aut
tralata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando
tractabimus, neque decurrentis contexto nitore circumitus ubi dividenda
erit causa et in partis suas digerenda, neque humile atque cotidianum
sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec
iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.
VII. Nam
ornatus omnis non tam sua quam rei cui adhibetur condicione constat, nec
plus refert quid dicas quam quo loco. Sed totum hoc apte dicere non
elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune. Nam
si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis? Quarum
quae esset observatio suis locis subinde subiecimus.
VIII. Illud est
diligentius docendum, eum demum dicere apte qui non solum quid expediat
sed etiam quid deceat inspexerit. Nec me fugit plerumque haec esse
coniuncta: nam quod decet fere prodest, neque alio magis animi iudicum
conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.
IX.
Aliquando tamen et haec dissentiunt: quotiens autem pugnabunt, ipsam
utilitatem vincet quod decet. Nam quis nescit nihil magis profuturum ad
absolutionem Socrati fuisse quam si esset usus illo iudiciali genere
defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi
crimenque ipsum sollicite redarguisset?
X. Verum id eum minime
decebat, ideoque sic egit ut qui poenam suam honoribus summis esset
aestimaturus. Maluit enim vir sapientissimus quod superesset ex vita
sibi perire quam quod praeterisset. Et quando ab hominibus sui temporis
parum intellegebatur, posterorum se iudiciis reservavit, brevi
detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.
XI.
Itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur,
defensionem illi scriptam optulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem
sed parum sibi convenientem iudicavisset. Quo vel solo patet non
persuadendi sed bene dicendi finem in oratore servandum, cum interim
persuadere deforme sit. Non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est
maius, homini fuit.
XII. Et nos secundum communem potius loquendi
consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab
eo quod deceat utilitatem separemus: nisi forte prior ille Africanus,
qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de
innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse, aut P.
Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, vel
cum revocante eum +P.+
XIII. sulla manere in exilio maluit, quid
sibi maxime conduceret nesciebat. Hi vero parva illa quae abiectissimus
quisque animus utilia credit, si cum virtute conferantur, despicienda
iudicaverunt, ideoque perpetua saeculorum admiratione celebrantur. Neque
nos simus tam humiles ut quae laudamus inutilia credamus.
XIV. Sed
hoc qualecumque discrimen raro admodum eveniet: ceterum idem fere, ut
dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. Est autem quod
omnes et semper et ubique deceat, facere ac dicere honeste, contraque
neminem umquam ullo in loco turpiter. Minora vero quaeque sunt ex mediis
plerumque sunt talia ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro
persona tempore loco causa magis ac minus vel excusata debeant videri
vel reprehendenda.
XV. cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, dividenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire.
In
primis igitur omnis sui vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in
oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo sed
plerumque etiam odium.
XVI. Habet enim mens nostra natura sublime
quiddam et erectum et inpatiens superioris: ideoque abiectos aut
summittentes se libenter adlevamus, quia hoc facere tamquam maiores
videmur, et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. At qui se
supra modum extollit, premere ac despicere creditur nec tam se maiorem
quam minores ceteros facere.
XVII. Inde invident humiliores (hoc
vitium est eorum qui nec cedere volunt nec possunt contendere), rident
superiores, improbant bonI. Plerumque vero deprendas adrogantium falsam
de se opinionem, sed in veris quoque sufficit conscientia.
Reprehensus
est in hac parte non mediocriter Cicero, quamquam is quidem rerum a se
gestarum maior quam eloquentiae fuit in orationibus utique iactator.
XVIII.
Et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit: aut enim
tuebatur eos quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione,
aut respondebat invidiae, cui tamen non fuit par, servatae patriae
poenam passus exilium: ut illorum quae egerat in consulatu frequens
commemoratio possit videri non gloriae magis quam defensioni data.
XIX.
Eloquentiam quidem, cum plenissimam diversae partis advocatis
concederet, sibi numquam in agendo inmodice adrogavit. Illius sunt enim:
"si, iudices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum", et: "quod
ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi."
XX. Quin
etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo, quamvis
multum esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus
veniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam adrogavit
sibi, seque non consecutum sed omnia fecisse ut posset eam consequi
dixit.
XXI. In epistulis aliquando familiariter apud amicos,
nonnumquam in dialogis, aliena tamen persona verum de eloquentia sua
dicit. Et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa
vitii huius simplicitate quam illa iactatione perversa, si abundans
opibus pauperem se et nobilis obscurum et potens infirmum et disertus
imperitum plane et infantem vocet.
XXII. Ambitiosissimum gloriandi
genus est etiam deridere. Ab aliis ergo laudemur: nam ipsos, ut
Demosthenes ait, erubescere etiam cum ab aliis laudabimur decet. Neque
hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse dicendum,
sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte: quod tamen ita emendavit ut
necessitatem id faciendi ostenderet, invidiamque omnem in eum regereret
qui hoc se coegisset.
XXIII. Et M. tullius saepe dicit de oppressa
coniuratione Catilinae, sed modo id virtuti senatus, modo providentiae
deorum inmortalium adsignat. Plerumque contra inimicos atque
obtrectatores plus vindicat sibi: erant enim illa tuenda cum
obicerentur.
XXIV. In carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni:
"cedant arma togae, concedat laurea linguae"
et
"o fortunatam natam me consule Romam!"
et
Iovem illum a quo in concilium deorum advocatur, et Minervam quae artes
eum edocuit: quae sibi ille secutus quaedam Graecorum exempla
permiserat.
XXV. Verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita
nonnumquam concedenda fiducia est. Nam quis reprendat haec: "Quid putem?
Contemptumne me? Non video nec in vita nec in gratia nec in rebus
gestis nec in hac mea mediocritate ingenii quid despicere possit
Antonius":
XXVI. et paulo post apertius: "An decertare mecum voluit
contentione dicendi? Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid
uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?"
XXVII.
Adrogantes et illi qui se iudicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse
proponunt. Nam et inviti iudices audiunt praesumentem partes suas, nec
hoc oratori contingere inter adversarios quod Pythagorae inter
discipulos contigit potest: "ipse dixit." Sed istud magis minusve
vitiosum est pro personis dicentium:
XXVIII. defenditur enim
aliquatenus aetate dignitate auctoritate: quae tamen vix in ullo tanta
fuerint ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua
moderatione, sicut omnia in quibus patronus argumentum ex se ipso petet.
Quid fuisset tumidius si accipiendum criminis loco negasset Cicero
equitis Romani esse filium se defendente? At ille fecit hoc etiam
favorabile coniungendo cum iudicibus dignitatem suam: "equitis Romani
autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his
iudicantibus oportuit nec defendentibus nobis."
XXIX. Impudens,
tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed, ut quisque aetate
dignitate usu praecedit, magis in ea reprendendus. Videas autem
rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo
contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit tam in suscipiendis
quam in agendis causis nihil pensi habere.
XXX. Profert enim mores
plerumque oratio et animi secreta detegit: nec sine causa Graeci
prodiderunt ut vivat quemque etiam dicere. humiliora illa vitia:
summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum
modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas.
Quae fere accidunt eis qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.
XXXI.
Ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet; nam neque tam plenum
et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et
mite et limatum et quale intellegi vult Cicero cum dicit orationem suam
coepisse canescere, sicut vestibus quoque non purpura coccoque
fulgentibus illa aetas satis apta sit:
XXXII. in iuvenibus etiam
uberiora paulo et paene periclitantia feruntur, at in isdem siccum et
sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa
severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas inmatura
in adulescentibus creditur.
XXXIII. Simpliciora militaris decent.
Philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori
sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia
dicunt. Verba quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito
diversa.
XXXIV. Non enim solum illa laetiora, qualia a Cicerone
dicuntur "saxa atque solitudines voci respondent", sed etiam illa,
quamquam plena sanguinis, "vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos,
inquam, inploro atque testor, vosque Albanorum obrutae arae, sacrorum
populi Romani sociae et aequales" non conveniant barbae illi atque
tristitiae.
XXXV. At vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis
disputationibus sed administrationi rei publicae dederit, a qua
longissime isti qui philosophi vocantur recesserunt, omnia quae ad
efficiendum oratione quod proposuerit valent libenter adhibebit, cum
prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit.
XXXVI.
Est quod principes deceat, aliis non concesseris. Imperatorum ac
triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut
Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic qui bello civili
se interfecit Cato eloquens senator fuit.
XXXVII. Idem dictum saepe
in alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est. Verba adversus
Agamemnonem a Thersite habita ridentur: da illa Diomedi aliive cui pari,
magnum animum ferre prae se videbuntur. "Ego te" inquit "consulem
putem" L. Crassus Philippo "cum tu me non putes senatorem?": vox
honestissimae libertatis, non tamen ferres quemcumque dicentem.
XXXVIII.
Negat se magni facere aliquis poetarum utrum Caesar ater an albus homo
sit: insania; verte, ut idem Caesar de illo dixerit, adrogantia est.
Maior in personis observatio est apud tragicos comicosque: multis enim
utuntur et variis. Eadem et eorum qui orationes aliis scribebant fuit
ratio et declamantium est: non enim semper ut advocati, sed plerumque ut
litigatores dicimus.
XXXIX. Verum etiam in iis causis quibus
advocamur eadem differentia diligenter est custodienda. Vtimur enim
fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis
quibus vocem accommodamus sui mores. Aliter enim P. Clodius, aliter
Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater
fingitur.
XL. Quid asperius lictore Verris: "ut adeas, tantum
dabis"? quid fortius illo cuius inter ipsa verberum supplicia una vox
audiebatur: "civis Romanus sum"? Quam dignae Milonis in peroratione ipsa
voces eo viro qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset
quique insidias virtute superasset!
XLI. Denique non modo quot in
causa totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures,
quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum
adsimulamus adfectus, quibus omnibus debetur suus decor.
XLII. Eadem
in iis pro quibus agemus observanda sunt: aliter enim pro alio saepe
dicendum est, ut quisque honestus humilis invidiosus favorabilis erit,
adiecta propositorum quoque et ante actae vitae differentia.
Iucundissima vero in oratore humanitas facilitas moderatio benivolentia.
Sed illa quoque diversa bonum virum decent: malos odisse, publica vice
commoveri, ultum ire scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi,
honesta.
XLIII. Nec tantum quis et pro quo sed etiam apud quem dicas
interest: facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud
principem, magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est,
nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.
XLIV.
Nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad
amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque
vana sint eadem, rideaturque merito qui apud disceptatorem de re
levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se
animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
XLV. Quis
vero nesciat quanto aliud dicendi genus poscat gravitas senatoria, aliud
aura popularis? cum etiam singulis iudicantibus non idem apud gravis
viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum
deceat, sitque nonnumquam summittenda et contrahenda oratio, ne iudex
eam vel intellegere vel capere non possit.
XLVI. Tempus quoque ac
locus egent observatione propria: nam et tempus tum triste tum laetum,
tum liberum tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator:
XLVII.
et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua,
in castris denique an foro dicas interest plurimum, ac suam quidque
formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in
ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi
facere conveniat, et pleraque, quae natura non sunt reprendenda atque
adeo interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia
habeantur.
XLVIII. Illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus
demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam
quae sunt in actu et contentione suasoriae iudicialesque permittant.
Hoc adhuc adiciendum, aliquas etiam quae sunt egregiae dicendi virtutes quo minus deceant effici condicione causarum.
XLIX.
An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud
victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti tralatione, fictis
aut repetitis ex vetustate verbis, compositione quae sit maxime a
vulgari usu remota, decurrentibus perihodis, quam laetissimis locis
sententiisque dicentem? Non perdant haec omnia necessarium periclitanti
sollicitudinis colorem petendumque etiam innocentibus misericordiae
auxilium?
L. Moveaturne quisquam eius fortuna quem tumidum ac sui
iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat?
Non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii et cui
esse diserto vacet?
LI. Quod mire M. Caelius in defensione causae,
qua reus de vi fuit, comprendisse videtur mihi: "ne cui vestrum atque
etiam omnium qui ad rem agendam adsunt meus aut vultus molestior aut vox
inmoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus
fuisse videatur".
LII. Atqui sunt quaedam actiones in satisfactione,
deprecatione, confessione positae: sententiolisne flendum erit?
epiphonemata aut enthymemata exorabunt? non quidquid meris adicietur
adfectibus omnis eorum diluet viris, et miserationem securitate laxabit?
LIII. Age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit
gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam
expositionis quae continget ex sermone puro atque dilucido quaeret,
breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut
argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit
leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni
remissa loquetur?
LIV. Quo fugerit interim dolor ille? Vbi lacrimae
substiterint? Vnde se in medium tam secura observatio artium miserit?
Non ab exordio usque ad ultimam vocem continuus quidam gemitus et idem
tristitiae vultus servabitur, si quidem volet dolorem suum etiam in
audientis transfundere? Quem si usquam remiserit, in animum iudicantium
non reducet.
LV. Quod praecipue declamantibus (neque enim me
paenitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel
adulescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola
finguntur adfectus, quos non ut advocati sed ut passi subimus:
LVI.
cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu
quidam vel ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam
petunt: in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut
lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut in
ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet. Nam qui intermittere
in agendo dolorem potest, videtur posse etiam deponere.
LVII. Nescio
tamen an huius de quo loquimur decoris custodia maxime circa eos contra
quos dicimus examinanda sit. Nam sine dubio in omnibus statim
accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse videamur.
Ideoque mihi illud Cassi Severi non mediocriter displicet: "di boni,
vivo, et, quo me vivere iuvet, Asprenatem reum video". Non enim iusta ex
causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi
voluptate.
LVIII. Praeter hoc tamen, quod est commune, propriam
moderationem quaedam causae desiderant. Quapropter et qui curationem
bonorum patris postulabit doleat eius valetudine, et quamlibet gravia
filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam
necessitatem, nec hoc paucis modo verbis sed toto colore actionis, ut id
eum non dicere modo sed etiam vere dicere appareat.
LIX. Nec
causanti pupillo sic tutor irascatur umquam ut non remaneant amoris
vestigia et sacra quaedam patris eius memoria. Iam quo modo contra
abdicantem patrem, querentem uxorem agi causam oporteret in libro, ut
arbitror, septimo dixi. Quando etiam ipsos loqui, quando etiam advocati
voce uti deceat quartus liber, in quo prohoemii praecepta sunt,
continet.
LX. Esse et in verbis quod deceat aut turpe sit nemini
dubium est. Vnum iam igitur huic loco, quod est sane summae
difficultatis, adiciendum videtur, quibus modis ea quae sunt natura
parum speciosa, quaeque non dicere si utrumlibet esset liberum
maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
LXI. Quid
asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt
quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum? Aliquando
tamen necesse est, ut in causa Cluenti Habiti, sed non semper illa via
qua contra Sasiam Cicero usus est, non quia non ille optime, sed quia
plurimum refert qua in re et quo modo laedat.
LXII. Itaque illa, cum
filii caput palam inpugnaret, fortiter fuit repellenda: duo tamen, quae
sola supererant, divine Cicero servavit, primum ne oblivisceretur
reverentiae quae parentibus debetur, deinde ut repetitis altius causis
diligentissime ostenderet quam id quod erat in matrem dicturus non
oporteret modo fieri sed etiam necesse esset.
LXIII. Primaque haec
expositio fuit, quamquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat:
adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit
quam quid deceret. Fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum sed
ipsi in quam dicebatur.
LXIV. Potest tamen aliquando mater et in re
leviore aut minus infeste contra filium stare: tum lenior atque
summissior decebit oratio. Nam et satisfaciendo aut nostram minuemus
invidiam aut etiam in diversum eam transferemus, et, si graviter dolere
filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro
miserabilis.
LXV. Avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude
aliquorum concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos
testandum, ut, etiam si non possumus conviciari, nolle videamur. Etiam,
si quid obiciendum erit, officium est patroni ut id filio invito sed
fide cogente facere credatur: ita poterit uterque laudari.
LXVI.
Quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est: nam inter patres
etiam filiosque, cum intervenisset emancupatio, litigatum scio. In
aliis quoque propinquitatibus custodiendum est ut inviti et necessario
et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus ut cuique personae
debetur reverentia. Eadem pro libertis adversus patronos observantia. Et
ut semel plura complectar, numquam decebit sic adversus tales agere
personas quo modo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo
animo tulissemus.
LXVII. Praestatur hoc aliquando etiam
dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut
petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet. Itaque Cicero,
quamquam erat in Cottam gravissime dicturus neque aliter agi P. Oppi
causa poterat, longa tamen praefatione excusavit officii sui
necessitatem.
LXVIII. Aliquando etiam inferioribus praecipueque
adulescentulis parcere aut videri decet. Vtitur hac moderatione Cicero
pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere sed paene
patrie monere videatur: nam et nobilis et iuvenis et non iniusto dolore
venerat ad accusandum. Sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam
adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est
labor: illic plus difficultatis ubi ipsos contra quos dicimus veremur
offendere.
LXIX. duae simul huius modi personae Ciceroni pro Murena
dicenti obstiterunt, M. Catonis Servique sulpici. Quam decenter tamen
sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus
ademit! Quid enim aliud esset quo se victum homo nobilis et iuris
antistes magis ferret? Vt vero rationem defensionis suae reddidit, cum
se studuisse petitioni sulpici contra honorem Murenae, non idem debere
accusationi contra caput diceret!
LXX. Quam molli autem articulo
tractavit Catonem! cuius naturam summe admiratus non ipsius vitio sed
Stoicae sectae quibusdam in rebus factam duriorem videri volebat, ut
inter eos non forensem contentionem sed studiosam disputationem crederes
incidisse.
LXXI. Haec est profecto ratio et certissimum
praeceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere
salva gratia velis, concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum
quam in ceteris (adiecta, si potuerit fieri, etiam causa cur id ita sit)
vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel inpulsum ab aliis.
LXXII.
Hoc enim commune remedium est, si tota actione aequaliter appareat non
honor modo eius sed etiam caritas. Praeterea causa sit nobis iusta [sit]
dicendi, neque id moderate tantum faciamus sed etiam necessario.
LXXIII.
Diversum ab hoc, sed facilius, cum hominum aut alioqui turpium aut
nobis invisorum quaedam facta laudanda sunt: decet enim rem ipsam
probare in qualicumque persona. Dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio,
inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam
scripserat, verum et iusta sic faciendi * non se de ingenii fama sed de
fide esse sollicitum.
LXXIV. Difficilior ei ratio in iudicio
Cluentiano fuit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius
egerat causam. Verum id elegantissime cum eorum a quibus ad se perductus
esset precibus, tum etiam adulescentia sua excusat, detracturus alioqui
plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se
esse qui temere nocentis reos susciperet fateretur.
LXXV. Apud
iudicem vero qui aut erit inimicus alioqui aut propter aliquod commodum a
causa quam nos susceperimus aversus, ut persuadendi ardua est ratio,
ita dicendi expeditissima: fiducia enim iustitiae eius et nostrae causae
nihil nos timere simulabimus. Ipse erit gloria inflandus, ut tanto
clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando quanto minus
vel offensae vel utilitati suae indulserit.
LXXVI. Hoc et apud eos a
quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur: adicienda ratio
vel necessitatis alicuius, si id causa concedit, vel erroris vel
suspicionis. Tutissimum ergo paenitentiae confessio et satisfactio
culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem.
LXXVII.
Accidit etiam nonnumquam ut ea de causa de qua pronuntiavit cognoscat
iterum. tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de
illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas
esse: ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut
defuisse testes aut, quod timidissime et si nihil aliud plane fuerit
dicendum est, patronos non suffecisse succurret.
LXXVIII. Etiam si
apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in
centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit,
quotiens contigerit, servare iudicum pudorem: de qua re latius
probationum loco dictum est.
Potest evenire ut in aliis reprehendenda
sint quae ipsi fecerimus, ut obicit tubero Ligario quod in Africa
fuerit et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos
eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus
ipse iuvenis accusat.
LXXIX. Id quo modo decenter fieri possit
equidem non invenio nisi aliquid reperitur quod intersit, persona aetas
tempus causa locus animus.
LXXX. tubero iuvenem se patri haesisse,
illum a senatu missum non ad bellum sed ad frumentum coemendum ait, ut
primum licuerit a partibus recessisse: Ligarium et perseverasse et non
pro Cn. Pompeio, inter quem et Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum
salvam uterque rem publicam vellet, sed pro Iuba atque Afris
inimicissimis populo Romano stetisse.
LXXXI. Ceterum vel facillimum
est ibi alienam culpam incusare ubi fateris tuam: verum id iam indicis
est, non actoris. Quod si nulla contingit excusatio, sola colorem habet
paenitentia. Potest enim videri satis emendatus qui in odium eorum in
quibus erraverat ipse conversus est.
LXXXII. sunt enim casus quidam
qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant, ut cum pater ex meretrice
natum, quod duxerit meretricem in matrimonium, abdicat: scholastica
materia, sed non quae in foro non possit accidere. Hic igitur multa non
deformiter dicet: vel quod omnium sit votum parentum ut honestiores quam
sint ipsi liberos habeant (nam et, si filia nata, meretrix eam mater
pudicam esse voluisset), vel quod humilior ipse fuerit (licet enim huic
ducere), vel quod non habuerit patrem qui moneret:
LXXXIII. quin eo
minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret domus pudorem et
exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique
legem quandam suis quoque [sum] liberis daret. Credibilis erit etiam
propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre
non possit. Alia praetereo: neque enim nunc declamamus, sed ostendimus
nonnumquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti.
LXXXIV. Illic
maior aestus ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in
maribus, aut os profanatum. Non dico si loquatur ipse: nam quid aliud ei
quam gemitus aut fletus et exsecratio vitae conveniat, ut iudex
intellegat potius dolorem illum quam audiat? Sed patrono quoque per
similes adfectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est
fateri passis quam ausis.
LXXXV. Mollienda est in plerisque aliquo
colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit.
Quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a
re publica summoveri? Itaque durum id esse summus ille tractandorum
animorum artifex confitetur, sed ita legibus sullae cohaerere statum
civitatis adfirmat ut iis solutis stare ipsa non possit. Consecutus
itaque est ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos
diceret.
LXXXVI. Illud etiam in iocis monui, quam turpis esset
fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos
petulantia incurreret. Sed interim fides patrocinii cogit quaedam de
universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel
publicanorum vel similiter aliorum.
LXXXVII. In quibus omnibus
commune remedium est ut ea quae laedunt non libenter tractare videaris,
nec in omnia impetum facias sed in id quod expugnandum est, et
reprehensa [alia] laude compenses:
LXXXVIII. sic cupidos milites
dicas: sed non mirum, quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi
praemia putent; eosdem petulantes: sed hoc fieri quod bellis magis quam
paci consuerint. Libertinis detrahenda est auctoritas: licet iis
testimonium reddere industriae per quam exierint de servitute.
LXXXIX.
Quod ad nationes exteras pertinet, Cicero varie: detracturus Graecis
testibus fidem doctrinam his concedit ac litteras, seque eius gentis
amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostis
insectatur: quorum nihil tunc cum diceretur parum aptum aut remotum a
cura decoris fuit.
XC. Verborum etiam moderatione detrahi solet si
qua est rei invidia: si asperum dicas nimium severum, iniustum
persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi:
plerumque velut ipsos coneris ratione vincere, quod est mollissimum.
XCI.
Indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei
satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit. cuius rei
observatio iudicio magis quodam [serviri] sentiri quam praeceptis tradi
potest: quantum satis sit et quantum recipiant aures non habet certam
mensuram et quasi pondus, quia ut in cibis [his] alia aliis magis
complent.
XCII. Adiciendum etiam breviter videtur quo fiat ut
dicendi virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant sed ab
eisdem saepe laudentur. Nam Cicero quodam loco scribit id esse optimum
quod [non] facile credideris consequi imitatione, non possis, alio vero
non id egisse, ut ita diceret quo modo se quilibet posse confideret, sed
quo modo nemo.
XCIII. Quod potest pugnare inter se videri, verum
utrumque, ac merito, laudatur: causarum enim modo distat, quia
simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenuis
causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit.
In utroque eminet Cicero: ex quibus alterum imperiti se posse consequi
credent, neutrum qui intellegunt.
3
I. Pronuntiatio a plerisque actio dicitur,
sed prius nomen a voce, sequens a gestu videtur accipere. Namque
actionem Cicero alias "quasi sermonem", alias "eloquentiam quandam
corporis" dicit. Idem tamen duas eius partis facit, quae sunt eaedem
pronuntiationis, vocem atque motum: quapropter utraque appellatione
indifferenter uti licet.
II. Habet autem res ipsa miram quandam in
orationibus vim ac potestatem: neque enim tam refert qualia sint quae
intra nosmet ipsos composuimus quam quo modo efferantur: nam ita quisque
ut audit movetur. Quare neque probatio ulla, quae modo venit ab
oratore, tam firma est ut non perdat vires suas nisi adiuvatur
adseveratione dicentis: adfectus omnes languescant necesse est, nisi
voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt.
III. Nam cum
haec omnia fecerimus, felices tamen si nostrum illum ignem iudex
conceperit, nedum eum supini securique moveamus ac non et ipse nostra
oscitatione solvatur.
IV. Documento sunt vel scaenici actores, qui
et optimis poetarum tantum adiciunt gratiae ut nos infinite magis eadem
illa audita quam lecta delectent, et vilissimis etiam quibusdam
impetrant aures, ut quibus nullus est in bibliothecis locus sit etiam
frequens in theatris.
V. Quod si in rebus quas fictas esse scimus et
inanes tantum pronuntiatio potest ut iram lacrimas sollicitudinem
adferat, quanto plus valeat necesse est ubi et credimus? Equidem vel
mediocrem orationem commendatam viribus actionis adfirmarim plus
habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam:
VI. si
quidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum
interrogatus, pronuntiationi palmam dedit, eidemque secundum ac tertium
locum, donec ab eo quaeri desineret, ut eam videri posset non praecipuam
sed solam iudicasse (ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum
hypocriten studuit ut admirantibus eius orationem Rhodiis non inmerito
Aeschines dixisse videatur:
VII. "quid si ipsum audissetis?") et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari putat.
VIII.
Hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit,
eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas
concitasse, Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero Q.
Hortensium. cuius rei fides est, quod eius scripta tantum infra famam
sunt, qua diu princeps orator, aliquando aemulus Ciceronis existimatus
est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse aliquid eo
dicente quod legentes non invenimus.
IX. Et hercule cum valeant
multum verba per se et vox propriam vim adiciat rebus et gestus motusque
significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri cum omnia coierunt
necesse est.
X. sunt tamen qui rudem illam et qualem impetus
cuiusque animi tulit actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam,
sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem et
quidquid studio paratur ut adfectata et parum naturalia solent
improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L.
Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.
XI.
Verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus ut sint oratores
satis putant nasci: nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse
perfectum nisi ubi natura cura iuvetur. In hoc igitur non contumaciter
consentio, primas partis esse naturae.
XII. Nam certe bene
pronuntiare non poterit cui aut in scriptis memoria aut in iis quae
subito dicenda erunt facilitas prompta defuerit, nec si inemendabilia
oris incommoda obstabunt. Corporis etiam potest esse aliqua tanta
deformitas ut nulla arte vincatur.
XIII. Sed ne vox quidem nisi
libera vitiis actionem habere optimam potest. Bona enim firmaque ut
volumus uti licet: mala vel inbecilla et inhibet multa, ut insurgere
exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas
fauces ac latus fatigatum deformi cantico reficere. Sed nos de eo nunc
loquamur cui non frustra praecipitur.
XIV. cum sit autem omnis
actio, ut dixi, in duas divisa partis, vocem gestumque, quorum alter
oculos, altera aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum
penetrat adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus
accommodatur.
In ea prima observatio est qualem habeas, secunda quo
modo utaris. Natura vocis spectatur quantitate et qualitate. Quantitas
simplicior:
XV. in summam enim grandis aut exigua est, sed inter has
extremitates mediae sunt species et ab ima ad summam ac retro sunt
multi gradus. Qualitas magis varia. Nam est et candida et fusca, et
plena et exilis, et levis et aspera, et contracta et fusa, et dura et
flexibilis, et clara et optusa.
XVI. Spiritus etiam longior
breviorque. Nec causas cur quidque eorum accidat persequi proposito
operi necessarium est - eorumne sit differentia in quibus aura illa
concipitur, an eorum per quae velut organa meat: [an] ipsi propria
natura, an prout movetur: lateris pectorisve firmitas an capitis etiam
plus adiuvet. Nam opus est omnibus, sicut non oris modo suavitate sed
narium quoque, per quas quod superest vocis egeritur, dulcis esse tamen
non exprobrans sonus.
XVII. Vtendi voce multiplex ratio. Nam praeter
illam differentiam quae est tripertita, acutae gravis flexae, tum
intentis tum remissis, tum elatis tum inferioribus modis opus est,
spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.
XVIII. Sed his ipsis
media interiacent multa, et ut facies, quamquam ex paucissimis constat,
infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas quae nominari possint
continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam
oculis illa dinoscitur.
XIX. Augentur autem sicut omnium, ita vocis
quoque bona cura, [et] neglegentia vel inscitia minuuntur. Sed cura non
eadem oratoribus quae phonascis convenit, tamen multa sunt utrisque
communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum
exilitatem vox nostra tenuetur, quod ambulatio, unctio, veneris
abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat:
XX.
praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio
et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox. Nam ut
tibiae eodem spiritu accepto alium clusis alium apertis foraminibus,
alium non satis purgatae alium quassae sonum reddunt, item fauces
tumentes strangulant vocem, optusae obscurant, rasae exasperant,
convulsae fractis sunt organis similes.
XXI. Finditur etiam spiritus
obiectu aliquo, sicut lapillo tenues aquae, quarum impetus etiam si
ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod
offenderat. Vmor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus
destituit. Nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus sed
etiam in futurum adficit.
XXII. Sed ut communiter et phonascis et
oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescunt, ita curae
non idem genus est. Nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt
tot civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad
summos nec semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis
saepe dicendum sit.
XXIII. Ne ciborum quidem est eadem observatio:
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum
illi omnes etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque
aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo
lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
XXIV. Quare vocem
deliciis non molliamus, nec inbuatur ea consuetudine quam desideratura
sit, sed exercitatio eius talis sit qualis usus, nec silentio subsidat,
sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis levatur.
XXV.
Ediscere autem quo exercearis erit optimum (nam ex tempore dicentis
avocat a cura vocis ille qui ex rebus ipsis concipitur adfectus), et
ediscere quam maxime varia, quae et clamorem et disputationem et
sermonem et flexus habeant, ut simul in omnia paremur.
XXVI. Hoc
satis est. Alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem
recusabit, ut adsueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis
certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et
vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
XXVII.
Illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat, vitandos soles atque
ventos et nubila etiam ac siccitates? Ita, si dicendum in sole aut
ventoso umido calido die fuerit, reos deseremus? Nam crudum quidem aut
saturum aut ebrium aut eiecto modo vomitu, quae cavenda quidam monent,
declamare neminem qui sit mentis compos puto.
XXVIII. Illud non sine
causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a
pueritia in adulescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut
arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est maior alias),
sed propter umorem potius: nam hoc aetas illa turgescit.
XXIX.
Itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia velut
germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad propositum
redeam, iam confirmatae constitutaeque voci genus exercitationis optimum
duco quod est operi simillimum, dicere cotidie sicut agimus. Namque hoc
modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et
accommodatus orationi motus componitur.
XXX. Non alia est autem
ratio pronuntiationis quam ipsius orationis. Nam ut illa emendata
dilucida ornata apta esse debet, ita haec quoque. Emendata erit, id est
vitio carebit, si fuerit os facile explanatum iucundum urbanum, id est
in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
XXXI. Non
enim sine causa dicitur "barbarum Graecumve": nam sonis homines ut aera
tinnitu dinoscimus. Ita fiet illud quod Ennius probat cum dicit
"suaviloquenti ore" Cethegum fuisse, non quod Cicero in iis reprehendit
quos ait latrare, non agere. sunt enim multa vitia, de quibus dixi cum
in quadam primi libri parte puerorum ora formarem, oportunius ratus in
ea aetate facere illorum mentionem in qua emendari possunt.
XXXII.
Itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est nullum
eorum de quibus modo retuli patietur incommodum, deinde non subsurda
rudis inmanis dura rigida rava praepinguis, aut tenuis inanis acerba
pusilla mollis effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec
in receptu difficilis.
XXXIII. Dilucida vero erit pronuntiatio
primum si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui
solet, plerisque extremas syllabas non perferentibus dum priorum sono
indulgent. Vt est autem necessaria verborum explanatio, ita omnis
inputare et velut adnumerare litteras molestum et odiosum:
XXXIV.
nam et vocales frequentissime coeunt et consonantium quaedam insequente
vocali dissimulantur. Vtriusque exemplum posuimus: "multum ille et
terris".
XXXV. Vitatur etiam duriorum inter se congressus, unde
"pellexit" et "collegit" et quae alio loco dicta sunt. Ideoque laudatur
in Catulo suavis appellatio litterarum. Secundum est ut sit oratio
distincta, id est, qui dicit et incipiat ubi oportet et desinat.
Observandum etiam quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit,
quod Graeci hypodiastolen vel hypostigmen vocant, quo deponendus.
XXXVI.
Suspenditur "arma virumque cano", quia illud "virum" ad sequentia
pertinet, ut sit "virum Troiae qui primus ab oris", et hic iterum. Nam
etiam si aliud est unde venit quam quo venit, non distinguendum tamen,
quia utrumque eodem verbo continetur "venit".
XXXVII. Tertio
"Italiam", quia interiectio est "fato profugus" et continuum sermonem,
qui faciebat "Italiam Lavinaque", dividit. Ob eandemque causam quarto
"profugus", deinde "Lavinaque venit litora", ubi iam erit distinctio,
quia inde alius incipit sensus. Sed in ipsis etiam distinctionibus
tempus alias brevius, alias longius dabimus: interest enim sermonem
finiant an sensum.
XXXVIII. Itaque illam distinctionem "litora"
protinus altero spiritus initio insequar; cum illuc venero: "atque altae
moenia Romae", deponam et morabor et novum rursus exordium faciam.
XXXIX.
sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam in perihodis.
Vt enim illa "in coetu vero populi Romani negotium publicum gerens
magister equitum" et cetera multa membra habent (sensus enim sunt alii
atque alii) sed unam circumductionem: ita paulum morandum in his
intervallis, non interrumpendus est contextus. Et e contrario spiritum
interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi
surripiendus est: alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat
obscuritatis quam vitiosa distinctio. Virtus autem distinguendi fortasse
sit parva, sine qua tamen esse nulla alia in agendo potest.
XL.
Ornata est pronuntiatio cui suffragatur vox facilis magna beata
flexibilis firma dulcis durabilis clara pura, secans a‰ra et auribus
sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine sed
proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui
desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa,
cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori
non facile cessurus.
XLI. Neque gravissimus autem in musica sonus
nec acutissimus orationibus convenit: nam et hic parum clarus nimiumque
plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et
inmodicae claritatis cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione
flecti neque diutius ferre intentionem potest.
XLII. Nam vox, ut
nervi, quo remissior hoc gravior et plenior, quo tensior hoc tenuis et
acuta magis est. Sic ima vim non habet, summa rumpi periclitatur. Mediis
ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi, tum
summittenda sunt temperandi.
XLIII. Nam prima est observatio recte
pronuntiandi aequalitas, ne sermo subsultet inparibus spatiis ac sonis,
miscens longa brevibus, gravia acutis, elata summissis, et inaequalitate
horum omnium sicut pedum claudicet. Secunda varietas: quod solum est
pronuntiatio.
XLIV. Ac ne quis pugnare inter se putet aequalitatem
et varietatem, cum illi virtuti contrarium vitium sit inaequalitas, huic
quae dicitur monoeideia, quasi quidam unus aspectus. Ars porro variandi
cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris
mutatione reficit, ut standi ambulandi sedendi iacendi vices sunt
nihilque eorum pati unum diu possumus.
XLV. Illud vero maximum (sed
id paulo post tractabimus), quod secundum rationem rerum de quibus
dicimus animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione
discordet. Vitemus igitur illam quae Graece monotonia vocatur, una
quaedam spiritus ac soni intentio, non solum ne dicamus omnia clamose,
quod insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut
summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio, sed ut in isdem
partibus isdemque adfectibus sint tamen quaedam non ita magnae vocis
declinationes, prout aut verborum dignitas aut sententiarum natura aut
depositio aut inceptio aut transitus postulabit:
XLVI. ut qui
singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora
fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent.
XLVII.
Proponamus enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone
principium: nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem
facie tamen quasi vultus mutandus est? "Etsi vereor, iudices, ne turpe
sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere":
XLVIII. etiam si
est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et
solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius
dum dicit "pro fortissimo viro" quam cum "etsi vereor" et "turpe sit"
et "timere".
XLIX. Iam secunda respiratio increscat oportet et
naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus quae secuntur, et quod
magnitudo animi Milonis ostenditur: "minimeque deceat, cum Titus Annius
ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur." Deinde quasi
obiurgatio sui est: "me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre
non posse."
L. tum invidiosiora: "tamen haec novi iudicii nova
forma terret oculos." Illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis:
"qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem
iudiciorum requirunt." Nam sequens latum etiam atque fusum est: "non
enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat."
LI. Quod
notavi ut appareret non solum in membris causae sed etiam in articulis
esse aliquam pronuntiandi varietatem, sine qua nihil neque maius neque
minus est.
Vox autem ultra vires urgenda non est: nam et suffocata
saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in illum sonum
erumpit cui Graeci nomen a gallorum inmaturo cantu dederunt.
LII.
Nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit
et adfectus, et nonnumquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur. cui
contrarium est vitium nimiae tarditatis: nam et difficultatem
inveniendi fatetur et segnitia solvit animos, et, in quo est aliquid,
temporibus praefinitis aquam perdit. Promptum sit os, non praeceps,
moderatum, non lentum.
LIII. Spiritus quoque nec crebro receptus
concidat sententiam nec eo usque trahatur donec deficiat. Nam et
deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi
similis et receptus longior et non oportunus, ut qui fiat non ubi
volumus sed ubi necesse est. Quare longiorem dicturis perihodon
colligendus est spiritus, ita tamen ut id neque diu neque cum sono
faciamus, neque omnino ut manifestum sit: reliquis partibus optime inter
iuncturas sermonis revocabitur.
LIV. Exercendus autem est ut sit
quam longissimus: quod Demosthenes ut efficeret scandens in adversum
continuabat quam posset plurimos versus. Idem quo facilius verba ore
libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat.
LV.
Est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen
firmae intentionis ideoque tremulus, ut corpora quae aspectu integra
nervis parum sustinentur. Id brasmon Graeci vocant. sunt qui spiritum
cum stridore per raritatem dentium non recipiunt sed resorbent. sunt qui
crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta
onere et iugo laborantia:
LVI. quod adfectant quoque, tamquam
inventionis copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat quam quae
emitti faucibus possit. Est aliis concursus oris et cum verbis suis
conluctatio. Iam tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam
trochleis adducere et oris umore proximos spargere et maiorem partem
spiritus in loquendo per nares effundere, etiam si non utique vocis sunt
vitia, quia tamen propter vocem accidunt potissimum huic loco
subiciantur.
LVII. Sed quodcumque ex his vitium magis tulerim quam,
quo nunc maxime laboratur in causis omnibus scholisque, cantandi, quod
inutilius sit an foedius nescio. Quid enim minus oratori convenit quam
modulatio scaenica et nonnumquam ebriorum aut comisantium licentiae
similis?
LVIII. Quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam,
cum dolendum irascendum indignandum commiserandum sit, non solum ab his
adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori
sanctitatem ludorum talarium licentia solvere? Nam Cicero illos ex Lycia
et Caria rhetoras paene cantare in epilogis dixit: nos etiam cantandi
severiorem paulo modum excessimus.
LIX. Quisquamne, non dico de
homicidio sacrilegio parricidio, sed de calculis certe atque rationibus,
quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat? Quod si omnino
recipiendum est, nihil causae est cur non illam vocis modulationem
fidibus ac tibiis, immo mehercule, quod est huic deformitati propius,
cymbalis adiuvemus.
LX. Facimus tamen hoc libenter: nam nec cuiquam
sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus
est. Et sunt quidam qui secundum alia vitae vitia etiam hac ubique
audiendi quod aures mulceat voluptate ducantur. Quid ergo? non et Cicero
dicit esse aliquem in oratione "cantum obscuriorem" et hoc quodam
naturali initio venit? Ostendam non multo post ubi et quatenus
recipiendus sit hic flexus et cantus quidem, sed, quod plerique
intellegere nolunt, obscurior.
LXI. Iam enim tempus est dicendi quae
sit apta pronuntiatio: quae certe ea est quae iis de quibus dicimus
accommodatur. Quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum,
sonatque vox ut feritur: sed cum sint alii veri adfectus, alii ficti et
imitati, veri naturaliter erumpunt, ut dolentium irascentium
indignantium, sed carent arte ideoque sunt disciplina et ratione
formandi.
LXII. Contra qui effinguntur imitatione, artem habent; sed
hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere
imagines rerum et tamquam veris moveri. Sic velut media vox, quem
habitum a nostris acceperit, hunc iudicum animis dabit: est enim mentis
index ac totidem quot illa mutationes habet.
LXIII. Itaque laetis in
rebus plena et simplex et ipsa quodam modo hilaris fluit; at in
certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur. Atrox
in ira et aspera ac densa et respiratione crebra: neque enim potest
esse longus spiritus cum immoderate effunditur. Paulum in invidia
facienda lentior, quia non fere ad hanc nisi inferiores confugiunt; at
in blandiendo fatendo satisfaciendo rogando lenis et summissa.
LXIV.
suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis: in metu
et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres,
miseratione flexa et flebilis et consulto quasi obscurior; at in
egressionibus fusa et securae claritatis, in expositione ac sermonibus
recta et inter acutum sonum et gravem media.
LXV. Attollitur autem concitatis adfectibus, compositis descendit, pro utriusque rei modo altius vel inferius.
Quid
autem quisque in dicendo postulet locus paulum differam, ut de gestu
prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. Is
quantum habeat in oratore momenti satis vel ex eo patet, quod pleraque
etiam citra verba significat.
LXVI. Quippe non manus solum sed nutus
etiam declarant nostram voluntatem, et in mutis pro sermone sunt, et
saltatio frequenter sine voce intellegitur atque adficit, et ex vultu
ingressuque perspicitur habitus animorum, et animalium quoque sermone
carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis
signis deprenditur.
LXVII. Nec mirum si ista, quae tamen in aliquo
posita sunt motu, tantum in animis valent, cum pictura, tacens opus et
habitus semper eiusdem, sic in intimos penetret adfectus ut ipsam vim
dicendi nonnumquam superare videatur. Contra si gestus ac vultus ab
oratione dissentiat, tristia dicamus hilares, adfirmemus aliqua
renuentes, non auctoritas modo verbis sed etiam fides desit. Decor
quoque a gestu atque motu venit.
LXVIII. Ideoque Demosthenes grande
quoddam intuens speculum componere actionem solebat: adeo, quamvis
fulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit quod
efficeret.
Praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est, cum ad illum de quo dixi decorem, tum etiam ad significationem.
LXIX.
Decoris illa sunt, ut sit primo rectum et secundum naturam: nam et
deiecto humilitas et supino adrogantia et in latus inclinato languor et
praeduro ac rigente barbaria quaedam mentis ostenditur. tum accipiat
aptos ex ipsa actione motus, ut cum gestu concordet et manibus ac
lateribus obsequatur:
LXX. aspectus enim semper eodem vertitur quo
gestus, exceptis quae aut damnare aut concedere aut a nobis removere
oportebit, ut idem illud vultu videamur aversari, manu repellere:
"di talem avertite pestem":
"haud equidem tali me dignor honore."
Significat vero plurimis modis.
LXXI.
Nam praeter adnuendi renuendi confirmandique motus sunt et verecundiae
et dubitationis et admirationis et indignationis noti et communes
omnibus. Solo tamen eo facere gestum scaenici quoque doctores vitiosum
putaverunt. Etiam frequens eius nutus non caret vitio: adeo iactare id
et comas excutientem rotare fanaticum est.
LXXII. Dominatur autem
maxime vultus. Hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc
hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus: hoc pendent homines, hunc
intuentur, hic spectatur etiam antequam dicimus: hoc quosdam amamus hoc
odimus, hoc plurima intellegimus, hic est saepe pro omnibus verbis.
LXXIII.
Itaque in iis quae ad scaenam componuntur fabulis artifices
pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in
tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
LXXIV.
In comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi lenones
parasiti rustici milites meretriculae ancillae, senes austeri ac mites,
iuvenes severi ac luxuriosi, matronae puellae inter se discernuntur,
pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus
interim lenis est, altero erecto altero composito est supercilio, atque
id ostendere maxime latus actoribus moris est quod cum iis quas agunt
partibus congruat.
LXXV. Sed in ipso vultu plurimum valent oculi,
per quos maxime animus emanat, ut citra motum quoque et hilaritate
enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant. Quin etiam lacrimas iis
natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore aut laetitia
manant. Motu vero intenti, remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt:
quae ut actus poposcerit fingentur.
LXXVI. Rigidi vero et extenti
aut languidi et torpentes aut stupentes aut lascivi et mobiles et
natantes et quadam voluptate suffusi aut limi et, ut sic dicam, venerii
aut poscentes aliquid pollicentesve numquam esse debebunt. Nam opertos
compressosve eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?
LXXVII. Et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium.
LXXVIII.
Multum et superciliis agitur; nam et oculos formant aliquatenus et
fronti imperant: his contrahitur attollitur remittitur, ut una res in ea
plus valeat, sanguis ille qui mentis habitu movetur, et, cum infirmam
verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem: cum metu refugit, abit
omnis et pallore frigescit: temperatus medium quoddam serenum efficit.
LXXIX.
Vitium in superciliis si aut inmota sunt omnino aut nimium mobilia aut
inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra
id quod dicimus finguntur: ira enim contractis, tristitia deductis,
hilaritas remissis ostenditur. Adnuendi quoque et renuendi ratione
demittuntur aut adlevantur.
LXXX. Naribus labrisque non fere
quicquam decenter ostendimus, tametsi derisus contemptus fastidium
significari solet. Nam et "corrugare nares", ut Horatius ait, et inflare
et movere et digito inquietare et inpulso subito spiritu excutere et
diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio
etiam frequentior non sine causa reprendatur.
LXXXI. Labra et
porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et diducuntur et dentes
nudant et in latus ac paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio
replicantur et pendent et vocem tantum altera parte dimittunt. Lambere
quoque ea et mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis
modicus eorum esse debeat motus: ore enim magis quam labris loquendum
est.
LXXXII. Cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam.
Collum diversa quidem sed pari deformitate et contrahitur et tenditur,
sed tenso subest et labor tenuaturque vox ac fatigatur, adfixum pectori
mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit.
LXXXIII.
Vmerorum raro decens adlevatio atque contractio est: breviatur enim
cervix et gestum quendam humilem atque servilem et quasi fraudulentum
facit cum se in habitum adulationis admirationis metus fingunt.
LXXXIV.
Bracchii moderata proiectio, remissis umeris atque explicantibus se in
proferenda manu digitis, continuos et decurrentis locos maxime decet. At
cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud "saxa atque
solitudines voci respondent", exspatiatur in latus et ipsa quodam modo
se cum gestu fundit oratio.
LXXXV. Manus vero, sine quibus trunca
esset actio ac debilis, vix dici potest quot motus habeant, cum paene
ipsam verborum copiam persequantur. Nam ceterae partes loquentem
adiuvant, hae, prope est ut dicam, ipsae locuntur.
LXXXVI. An non
his poscimus pollicemur, vocamus dimittimus, minamur supplicamus,
abominamur timemus, interrogamus negamus, gaudium tristitiam
dubitationem confessionem paenitentiam modum copiam numerum tempus
ostendimus?
LXXXVII. non eaedem concitant inhibent [supplicant]
probant admirantur verecundantur? non in demonstrandis locis atque
personis adverbiorum atque pronominum optinent vicem? - ut in tanta per
omnis gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum
communis sermo videatur.
LXXXVIII. Et hi quidem de quibus sum
locutus cum ipsis vocibus naturaliter exeunt gestus: alii sunt qui res
imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici
similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis nervos
manibus ostendas, quod est genus quam longissime in actione fugiendum.
LXXXIX.
Abesse enim plurimum a saltatore debet orator, ut sit gestus ad sensus
magis quam ad verba accommodatus, quod etiam histrionibus paulo
gravioribus facere moris fuit. Ergo ut ad se manum referre cum de se
ipso loquatur et in eum quem demonstret intendere et aliqua his similia
permiserim, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet
ostendere.
XC. Neque id in manibus solum sed in omni gestu ac voce
servandum est. Non enim aut in illa perihodo "stetit soleatus praetor
populi Romani" inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda
est, aut in illa "caedebatur in medio foro Messanae" motus laterum
qualis esse ad verbera solet torquendus aut vox qualis dolori exprimitur
eruenda, cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur quod, etiam
si iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in
Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel
effeminata voce pronuntiant;
XCI. adeo in illis quoque est aliqua vitiosa imitatio quorum ars omnis constat imitatione.
XCII.
Est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem
contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque
partem motu modice prolatus, simul capite atque umeris sensim ad id quo
manus feratur obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo
productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans: longius
enim partibus iis et liberius exseritur.
XCIII. Vitiose vero idem
sinistrum quasi umerum petens in latus agi solet, quamquam adhuc peius
aliqui transversum bracchium proferunt et cubito pronuntiant. duo quoque
medii sub pollicem veniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior,
principio et narrationi non commodatus.
XCIV. At cum tres contracti
pollice premuntur, tum digitus ille quo usum optime Crassum Cicero dicit
explicari solet. Is in exprobrando et indicando (unde ei nomen est)
valet, et adlevata ac spectante umerum manu paulum inclinatus adfirmat,
versus in terram et quasi pronus urget, et aliquando pro numero est.
XCV.
Idem summo articulo utrimque leviter adprenso, duobus modice curvatis,
minus tamen minimo, aptus ad disputandum est. Acrius tamen argumentari
videntur qui medium articulum potius tenent, tanto contractioribus
ultimis digitis quanto priores descenderunt.
XCVI. Est et ille
verecundae orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum
coeuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et
deinde prona ac paulum prolata laxatur.
XCVII. Hoc modo coepisse
Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio,
sic formatam Ciceronis manum cum diceret: "si, iudices, ingeni mei, quod
sentio quam sit exiguum." Eadem aliquatenus liberius deorsum
spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum
resolvitur, ut quodam modo sermonem ipsum proferre videatur.
XCVIII.
Binos interim digitos distinguimus, sed non inserto pollice, paulum
tamen inferioribus intra spectantibus, sed ne illis quidem tensis qui
supra sunt.
XCIX. Interim extremi palmam circa ima pollicis premunt,
ipse prioribus ad medios articulos iungitur, interim quartus oblique
reponitur, interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus
inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis quae dicimus
manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
C.
sunt et illi breves gestus, cum manus leviter pandata, qualis voventium
est, parvis intervallis et subadsentientibus umeris movetur, maxime
apta parce et quasi timide loquentibus. Est admirationi conveniens ille
gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a minimo collecta
digitos redeunte flexu simul explicatur atque convertitur.
CI. Nec
uno modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen vertentes
manum, utcumque composita est. Pollici proximus digitus medium qua
dexter est unguem pollicis summo suo iungens, remissis ceteris, est et
adprobantibus et narrantibus et distinguentibus decorus.
CII. cui
non dissimilis, sed complicitis tribus digitis, quo nunc Graeci plurimum
utuntur, etiam utraque manu, quotiens enthymemata sua gestu
corrotundant velut caesim. Manus lentior promittit et adsentatur,
citatior hortatur, interim laudat. Est et ille urgentis orationem
gestus, vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno celerique
motu et explicat manum.
CIII. Est et illa cava et rara et supra
umeri altitudinem elata cum quodam motu velut hortatrix manus; a
peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scaenica est. Digitos cum
summi coierunt ad os referre cur quibusdam displicuerit nescio: nam id
et leniter admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes
et deprecantes facimus.
CIV. Quin compressam etiam manum in
paenitentia vel ira pectori admovemus, ubi vox vel inter dentes expressa
non dedecet: "Quid nunc agam? Quid facias?" Averso pollice demonstrare
aliquid receptum magis puto quam oratori decorum.
CV. Sed cum omnis
motus sex partes habeat, septimus sit ille qui in se redit orbis,
vitiosa est una circumversio: reliqui ante nos et dextra laevaque et
sursum et deorsum aliquid ostendunt. In posteriora gestus non derigitur:
interim tamen velut reici solet.
CVI. Optime autem manus a sinistra
parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere, non ut ferire
videatur: quamquam et [in fine] interim cadit, ut cito tamen redeat, et
nonnumquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus. Hic veteres
artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et
deponeretur: alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem,
quod est utrumque deforme.
CVII. In illo lapsi nimia subtilitate
sunt, quod intervallum motus tria verba esse voluerunt, quod neque
observatur nec fieri potest; sed illi quasi mensuram tarditatis
celeritatisque aliquam esse voluerunt - neque inmerito - ne aut diu
otiosa esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continuo motu
concideret.
CVIII. Aliud est quod et fit frequentius et magis
fallit. sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi aliqui
pedes ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus motus "novum crimen",
alter "C. Caesar", tertius "et ante hanc diem", quartus "non auditum",
deinde "propinquus meus" et "ad te" et "Q. tubero" et "detulit".
CIX.
Vnde id quoque fluit vitium, ut iuvenes cum scribunt, gestu
praemodulati cogitationem, sic componant quo modo casura manus est. Inde
et illud vitium, ut gestus, qui in fine dexter esse debet, in sinistrum
frequenter desinat.
CX. Melius illud, cum sint in sermone omni
brevia quaedam membra ad quae, si necesse sit, recipere spiritum liceat,
ad haec gestum disponere. Vt puta: "novum crimen C. Caesar" habet per
se finem quendam suum, quia sequitur coniunctio: deinde "et ante hanc
diem non auditum" satis circumscriptum est: ad haec commodanda manus
est. Idque dum erit prima et composita actio:
CXI. at ubi eam calor
concitaverit, etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet.
Aliis locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio: illa
transcurrimus congerimus [abundamus] festinamus, hac instamus inculcamus
infigimus. Plus autem adfectus habent lentiora, ideoque Roscius
citatior, Aesopus gravior fuit quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
CXII. Eadem motus quoque observatio est. Itaque in fabulis iuvenum
senum militum matronarum gravior ingressus est, servi ancillulae
parasiti piscatores citatius moventur. Tolli autem manum artifices supra
oculos, demitti infra pectus vetant: adeo a capite eam petere aut ad
imum ventrem deducere vitiosum habetur.
CXIII. In sinistrum intra
umerum promovetur, ultra non decet. Sed cum aversantes in laevam partem
velut propellemus manum, sinister umerus proferendus, ut cum capite ad
dextram ferente consentiat.
CXIV. Manus sinistra numquam sola gestum
recte facit: dextrae se frequenter accommodat, sive in digitos
argumenta digerimus sive aversis in sinistrum palmis abominamur sive
obicimus adversas Sive in latus utramque distendimus sive satisfacientes
aut supplicantes (diversi autem sunt hi gestus) summittimus sive
adorantes attollimus sive aliqua demonstratione aut invocatione
protendimus:
CXV. "vos Albani tumuli atque luci", aut Gracchanum illud: "Quo me miser conferam?
CXVI.
In Capitolium? Ad fratris sanguinem? An domum?" Plus enim adfectus in
his iunctae exhibent manus, in rebus parvis mitibus tristibus breves,
magnis laetis atrocibus exsertiores.
CXVII. Vitia quoque earum
subicienda sunt, quae quidem accidere etiam exercitatis actoribus
solent. Nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis aut numerum
quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam
scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
CXVIII. At ut
bracchio exserto introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum
proferre non audeat, alius in quantum patet longitudo protendat, aut ad
tectum erigat, aut repetito ultra laevum umerum gestu ita in tergum
flagellet ut consistere post eum parum tutum sit aut sinistrum ducat
orbem, aut temere sparsa manu in proximos offendat, aut cubitum utrumque
in diversum latus ventilet, saepe scio evenire.
CXIX. Solet esse et
pigra et trepida et secanti similis +interim etiam uncis digitis aut a
capite deiciatur aut eadem manu supinata in superiora iactetur+. Fit et
ille gestus, qui, inclinato in umerum dextrum capite, bracchio ab aure
protenso, manum infesto pollice extendit: qui quidem maxime placet iis
qui se dicere sublata manu iactant.
CXX. Adicias licet eos qui
sententias vibrantis digitis iaculantur aut manu sublata denuntiant aut,
quod per se interim recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit in
unguis eriguntur, sed vitiosum id faciunt aut digito quantum plurimum
possunt erecto aut etiam duobus, aut utraque manu ad modum aliquid
portantium composita.
CXXI. His accedunt vitia non naturae sed
trepidationis: cum ore concurrente rixari; si memoria fefellerit aut
cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit insonare;
in adversum tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere
subito et laudem silentio poscere. Quae omnia persequi prope infinitum
est: sua enim cuique sunt vitia.
CXXII. Pectus ac venter ne
proiciantur observandum: pandant enim posteriora et est odiosa omnis
supinitas. Latera cum gestu consentiant: facit enim aliquid et totius
corporis motus, adeo ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet.
Ita enim dicit in Oratore: "nullae argutiae digitorum, non ad numerum
articulus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum
flexione."
CXXIII. Femur ferire, quod Athenis primus fecisse
creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat
auditorem. Idque in Calidio Cicero desiderat: "non frons" inquit
"percussa, non femur." Quamquam, si licet, de fronte dissentio: nam
etiam complodere manus scaenicum est et pectus caedere.
CXXIV. Illud
quoque raro decebit, cava manu summis digitis pectus adpetere si quando
nosmet ipsos adloquemur cohortantes obiurgantes miserantes: quod si
quando fiet, togam quoque inde removeri non dedecebit. In pedibus
observantur status et incessus. Prolato dextro stare et eandem manum ac
pedem proferre deforme est.
CXXV. In dextrum incumbere interim
datur, sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus
est. Male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut
summis digitis suspenditur. Varicare supra modum et in stando deforme
est et accedente motu prope obscenum. Procursio oportuna brevis moderata
rara conveniet:
CXXVI. iam et ambulatio quaedam propter inmodicas
laudationum moras, quamquam Cicero rarum incessum neque ita longum
probat. Discursare vero et, quod Domitius Afer de sura Manlio dixit,
"satagere" ineptissimum: urbaneque Flavus Verginius interrogavit de
quodam suo antisophiste quot milia passum declamasset.
CXXVII.
Praecipi et illud scio, ne ambulantes avertamur a iudicibus, sed sint
obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus. Id fieri iudiciis
privatis non potest, verum et breviora sunt spatia nec aversi diu sumus.
Interim tamen recedere sensim datur.
CXXVIII. Quidam et resiliunt,
quod est plane ridiculum. Pedis supplosio ut loco est oportuna, ut ait
Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et
inepti est hominis et desinit iudicem in se convertere. Est et illa
indecora in dextrum ac laevum latus vacillatio alternis pedibus
insistentium. Longissime fugienda mollis actio, qualem in Titio Cicero
dicit fuisse, unde etiam saltationis quoddam genus Titius sit
appellatum.
CXXIX. Reprehendenda et illa frequens et concitata in
utramque partem nutatio, quam in curione patre inrisit et Iulius,
quaerens quis in luntre loqueretur, et Sicinius: nam cum adsidente
collega, qui erat propter valetudinem et deligatus et plurimis
medicamentis delibutus, multum se Curio ex more iactasset, "numquam",
inquit, "Octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie
te istic muscae comedissent".
CXXX. Iactantur et umeri, quod vitium
Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito
stans diceret, hasta umero dependens immineret, ut, si calore dicendi
vitare id excidisset, offensatione illa commoneretur. Ambulantem loqui
ita demum oportet si in causis publicis, in quibus multi sunt iudices,
quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter velimus.
CXXXI.
Illud non ferendum, quod quidam reiecta in umerum toga, cum dextra sinum
usque lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et
fabulantur, cum etiam laevam restringere prolata longius dextra sit
odiosum. Vnde moneor ut ne id quidem transeam, ineptissime fieri cum
inter moras laudationum aut in aurem alicuius locuntur aut cum sodalibus
iocantur aut nonnumquam ad librarios suos ita respiciunt ut sportulam
dictare videantur.
CXXXII. Inclinari ad iudicem cum doceas, utique
si id de quo loquaris sit obscurius, decet. Incumbere advocato adversis
subselliis sedenti iam contumeliosum. Reclinari etiam ad suos et manibus
sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum: sicut palam
moneri excidentis aut legere:
CXXXIII. namque in his omnibus et vis
illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi
praestari reverentiae credit. Transire in diversa subsellia parum
verecundum est: nam et Cassius Severus urbane adversus hoc facientem
lineas poposcit, et si aliquando concitate itur, numquam non frigide
reditur.
CXXXIV. Multum ex iis quae praecepimus mutari necesse est
ab iis qui dicunt apud tribunalia: nam et vultus erectior, ut eum apud
quem dicitur spectet, et gestus ut ad eundem tendens elatior sit necesse
est, et alia quae occurrere etiam me tacente omnibus possunt. Itemque
ab iis qui sedentes agent: nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et
idem impetus actionis esse non possunt, et quaedam vitia fiunt
necessaria.
CXXXV. Nam et dexter pes a laeva iudicis sedenti
proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse est in
sinistrum eant, ut ad iudicem spectent. Equidem plerosque et ad singulas
clausulas sententiarum video adsurgentis et nonnullos subinde aliquid
etiam spatiantis, quod an deceat ipsi viderint: cum id faciunt, non
sedentes agunt.
CXXXVI. Bibere aut etiam esse inter agendum, quod
multis moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit. Nam si
quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non
agere potiusque multo quam et operis et hominum contemptum fateri.
CXXXVII.
cultus non est proprius oratoris aliquis, sed magis in oratore
conspicitur. Quare sit, ut in omnibus honestis debet esse, splendidus et
virilis: nam et toga et calceus et capillus tam nimia cura quam
neglegentia sunt reprendenda. Est aliquid in amictu quod ipsum
aliquatenus temporum condicione mutatum est: nam veteribus nulli sinus,
perquam breves post illos fuerunt.
CXXXVIII. Itaque etiam gestu
necesse est usos esse in principiis eos alio quorum bracchium, sicut
Graecorum, veste continebatur: sed nos de praesentibus loquimur. cui
lati clavi ius non erit, ita cingatur ut tunicae prioribus oris infra
genua paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant: nam
infra mulierum est, supra centurionum.
CXXXIX. Vt purpurae recte
descendant levis cura est, notatur interim neglegentia. Latum habentium
clavum modus est ut sit paulum cinctis summissior. Ipsam togam rutundam
esse et apte caesam velim, aliter enim multis modis fiet enormis. Pars
eius prior mediis cruribus optime terminatur, posterior eadem portione
altius qua cinctura.
CXL. Sinus decentissimus si aliquo supra imam
tunicam fuerit, numquam certe sit inferior. Ille qui sub umero dextro ad
sinistrum oblique ducitur velut balteus nec strangulet nec fluat. Pars
togae quae postea imponitur sit inferior: nam ita et sedet melius et
continetur. subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu
redeat: tum sinus iniciendus umero, cuius extremam oram reiecisse non
dedecet.
CXLI. Operiri autem umerum cum toto iugulo non oportet,
alioqui amictus fiet angustus et dignitatem quae est in latitudine
pectoris perdet. Sinistrum bracchium eo usque adlevandum est ut quasi
normalem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex aequaliter
sedeat.
CXLII. Manus non impleatur anulis, praecipue medios
articulos non transeuntibus: cuius erit habitus optimus adlevato pollice
et digitis leviter inflexis, nisi si libellum tenebit - quod non utique
captandum est: videtur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos
gestus est impedimento.
CXLIII. Togam veteres ad calceos usque
demittebant, ut Graeci palium: idque ut fiat, qui de gestu scripserunt
circa tempora illa, Plotius Nigidiusque, praecipiunt. Quo magis miror
Plini Secundi docti hominis et in hoc utique libro paene etiam nimium
curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum varicum
gratia tradit, cum hoc amictus genus in statuis eorum quoque qui post
Ciceronem fuerunt appareat.
CXLIV. Palliolum, sicut fascias quibus crura vestiuntur et focalia et aurium ligamenta, sola excusare potest valetudo.
Sed
haec amictus observatio dum incipimus: procedente vero actu, iam paene
ab initio narrationis, sinus ab umero recte velut sponte delabitur, et
cum ad argumenta ac locos ventum est reicere a sinistro togam, deicere
etiam, si haereat, sinum conveniet.
CXLV. Laeva a faucibus ac summo
pectore abducere licet: ardent enim iam omnia. Et ut vox vehementior ac
magis varia est, sic amictus quoque habet actum quendam velut
proeliantem.
CXLVI. Itaque ut laevam involvere toga et incingi paene
furiosum est, sinum vero in dextrum umerum ab imo reicere solutum ac
delicatum (fiuntque adhuc peius aliqua), ita cur laxiorem sinum sinistro
bracchio non subiciamus? Habet enim acre quiddam atque expeditum et
calori concitationique non inhabile.
CXLVII. cum vero magna pars est
exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor
ipse et fatigatio et neglegentior amictus et soluta ac velut labens
undique toga.
CXLVIII. Quo magis miror hanc quoque succurrisse
Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet ne comae
turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et
severe vetuit. Mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid
adfectus et ipsa oblivione curae huius commendari videntur.
CXLIX.
At si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non reponere eam
prorsus neglegentis aut pigri aut quo modo debeat amiciri nescientis
est. Haec sunt vel inlustramenta pronuntiationis vel vitia, quibus
propositis multa cogitare debet orator.
CL. Primum quis, apud quos,
quibus praesentibus sit acturus (nam ut dicere alia aliis et apud alios
magis concessum est, sic [et] etiam facere; neque eadem in voce gestu
incessu apud principem senatum populum magistratus, privato publico
iudicio, postulatione actione similiter decent: quam differentiam
subicere sibi quisque qui animum intenderit potest): tunc qua de re
dicat et efficere quid velit.
CLI. Rei quadruplex observatio est:
una in tota causa (sunt enim tristes hilares, sollicitae securae,
grandes pusillae, ut vix umquam ita sollicitari partibus earum debeamus
ut non et summae meminerimus):
CLII. altera quae est in differentia
partium, ut in prohoemio narratione argumentatione epilogo: tertia in
sententiis ipsis, in quibus secundum res et adfectus variantur omnia:
quarta in verbis, quorum ut est vitiosa si effingere omnia velimus
imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur vis omnis aufertur.
CLIII.
Igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione,
exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est actio.
funebres contiones, consolationes, plerumque causae reorum tristes atque
summissae. In senatu conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in
privatis modus. De partibus causae et sententiis verbisque, quae sunt
multiplicia, pluribus dicendum.
CLIV. Tria autem praestare debet
pronuntiatio, ut conciliet persuadeat moveat, quibus natura cohaeret ut
etiam delectet. Conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quo
modo ex voce etiam atque actione perlucent, aut orationis suavitate
constat, persuadendi vis adfirmatione, quae interim plus ipsis
probationibus valet.
CLV. "An ista", inquit Calidio Cicero, "si vera
essent, sic a te dicerentur?" et: "tantum abest ut inflammares nostros
animos: somnum isto loco vix tenebamus." Fiducia igitur appareat et
constantia, utique si auctoritas subest.
CLVI. Movendi autem ratio
aut in repraesentandis est aut imitandis adfectibus. Ergo cum iudex in
privatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter est
consurgendum: tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex
integro inicienda dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et
magistratus et tribunalia non licebit) paulum est commorandum, ut et
amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum.
CLVII.
Etiam cum ad iudicem nos converterimus et consultus praetor permiserit
dicere, non protinus est erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora:
mire enim auditurum dicturi cura delectat et iudex se ipse componit.
CLVIII.
Hoc praecipit Homerus Vlixis exemplo, quem stetisse oculis in terram
defixis inmotoque sceptro priusquam illam eloquentiae procellam
effunderet dicit. In hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut
appellant scaenici, morae: caput mulcere, manum intueri, infringere
articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut
quod quemque magis decet, et ea diutius si iudex nondum intendet animum.
CLIX. Status sit rectus, aequi et diducti paulum pedes, vel
procedens minimo momento sinister: genua recta, sic tamen ut non
extendantur: umeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens nec
languidus: bracchia a latere modice remota, manus sinistra qualem supra
demonstravi, dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra
sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.
CLX.
Vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi
improbam facere, tendere confidentia vultum aut quo sit magis torvus
superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retro agere,
ut sit horror ille terribilis: tum, id quod Graeci frequentissime
faciunt, crebro digitorum labrorumque motu commentari, clare exscreare,
pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare
diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel umeris, ut luctaturi
solent, ad occipitium ductis.
CLXI. Prohoemio frequentissime lenis
convenit pronuntiatio: nihil enim est ad conciliandum gratius
verecundia, non tamen semper: neque enim uno modo dicuntur exordia, ut
docui. Plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens
umero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem spectantibus
oculis, decebit.
CLXII. Narratio magis prolatam manum, amictum
recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum
acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit - in his dumtaxat:
"Q. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio", et "A.
Cluentius Habitus pater huiusce." Aliud in eadem poscent adfectus, vel
concitati: "nubit genero socrus", vel flebiles: "constituitur in foro
Laodiceae spectaculum acerbum et miserum toti Asiae provinciae".
CLXIII.
Maxime varia et multiplex actio est probationum: nam et proponere
partiri interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem sumere: nam
ea quoque diversa propositio est. Sed haec tamen aliquando inridentes,
aliquando imitantes pronuntiamus.
CLXIV. Argumentatio plerumque
agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam
gestum, id est fortem celeritatem. Instandum quibusdam in partibus et
densanda oratio. Egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus
Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompei laus: neque est mirum minus
habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem.
CLXV. Mollior
nonnumquam cum reprensione diversae partis imitatio: "videbar videre
alios intrantis, alios autem exeuntis, quosdam ex vino vacillantis", ubi
non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem
tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum tralatio.
CLXVI.
Accendendi iudicis plures sunt gradus. summus ille et quo nullus est in
oratore acutior: "suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte
magna" (praedixit enim: "quantum potero voce contendam ut populus hoc
Romanus exaudiat"). Paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis:
"quid enim tuus ille, tubero, in acie Pharsalica gladius agebat?"
CLXVII.
Plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: "in coetu vero populi Romani,
negotium publicum gerens": producenda omnia trahendaeque tum vocales
aperiendaeque sunt fauces. Pleniore tamen haec canali fluunt: "vos,
Albani tumuli atque luci". Iam cantici quiddam habent sensimque resupina
sunt: "saxa atque solitudines voci respondent".
CLXVIII. Tales sunt
illae inclinationes vocis quas invicem Demosthenes atque Aeschines
exprobrant, non ideo improbandae: cum enim uterque alteri obiciat, palam
est utrumque fecisse. Nam neque ille per Marathonis et Plataearum et
Salaminis propugnatores recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone
deflevit.
CLXIX. Est his diversa vox et paene extra organum, cui
Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam vocis
humanae acerba: "quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae,
testem paucitatis?" Sed id quod excedere modum dixi in illa parte prima
est: "quin compescitis."
CLXX. Epilogus, si enumerationem rerum
habet, desiderat quandam concisorum continuationem: si ad concitandos
iudices est accommodatus, aliquid ex iis quae supra dixi: si placandos,
inclinatam quandam lenitatem: si misericordia commovendos, flexum vocis
et flebilem suavitatem, qua praecipue franguntur animi quaeque est
maxime naturalis: nam etiam orbos viduasque videas in ipsis funeribus
canoro quodam modo proclamantis.
CLXXI. Hic etiam fusca illa vox,
qualem Cicero fuisse in Antonio dicit, mire faciet: habet enim in se
quod imitamur. duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis
modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior.
CLXXII.
Quare, etiam si est in illis quoque cantus obscurior: "in coetu vero
populi Romani" (non enim haec rixantis modo dixit) et "vos Albani
tumuli" (neque enim quasi inclamaret aut testaretur locutus est), tamen
infinito magis illa flexa et circumducta sunt: "me miserum, me
infelicem", et "quid respondebo liberis meis?" et "revocare tu me in
patriam potuisti, Milo, per hos: ego te in eadem patria per eosdem
retinere non potero?" et cum bona C. Rabiri nummo sestertio addicit: "o
meum miserum acerbumque praeconium."
CLXXIII. Illa quoque mire facit
in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut
pro eodem Milone: "sed finis sit, neque enim prae lacrimis iam loqui
possum": quae similem verbis habere debent etiam pronuntiationem.
CLXXIV.
Possunt videri alia quoque huius partis atque officii, reos excitare,
pueros attollere, propinquos producere, vestes laniare: sed suo loco
dicta sunt. Et quia in partibus causae talis est varietas, satis apparet
accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed
verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper, sed aliquando.
CLXXV.
An non +haec+ "misellus" et "pauperculus" summissa atque contracta,
"fortis" et "vehemens" et "latro" erecta et concitata voce dicendum est?
Accedit enim vis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae nisi
adsit aliud vox, aliud animus ostendat.
CLXXVI. Quid quod eadem
verba mutata pronuntiatione indicant adfirmant exprobrant negant
mirantur indignantur interrogant inrident elevant? Aliter enim dicitur:
"tu mihi quodcumque hoc regni"
et
"cantando tu illum?"
et
"tune ille Aeneas?"
et
"meque timoris
argue tu, Drance,"
et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud quod volet per omnis adfectus verset: verum esse quod dicimus sciet.
CLXXVII.
Vnum iam his adiciendum est: cum praecipue in actione spectetur
decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio
et inenarrabilis, et ut vere hoc dictum est, caput esse artis decere
quod facias, ita id neque sine arte esse neque totum arte tradi potest.
CLXXVIII.
In quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa
delectant. Maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere
diversis virtutibus vidimus. Sed illud minus mirum, quod alter deos et
iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime,
alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia
agitatiora melius - fuit enim natura diversa: nam vox quoque Demetri
iucundior, illius acrior erat;
CLXXIX. adnotandae magis
proprietates, quae transferri non poterant. Manus iactare et dulces
exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere
veste et nonnumquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium
Demetrium decuit (namque in haec omnia statura et mira specie
adiuvabatur):
CLXXX. illum cursus et agilitas et vel parum
conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et
contracta etiam cervicula. Quidquid horum alter fecisset, foedissimum
videretur. Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis
sed etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis.
CLXXXI.
Neque illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plura deceant.
huius quoque loci clausula sit eadem necesse est quae ceterorum est,
regnare maxime modum: non enim comoedum esse, sed oratorem volo. Quare
neque in gestu persequemur omnis argutias nec in loquendo
distinctionibus temporibus adfectionibus moleste utemur.
CLXXXII. Vt si sit in scaena dicendum:
"quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem,
cum arcessor ultro? an potius ita me comparem,
non perpeti meretricum contumelias?"
Hic
enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus
actor adhibebit. Aliud oratio sapit nec vult nimium esse condita:
actione enim constat, non imitatione.
CLXXXIII. Quare non inmerito
reprenditur pronuntiatio vultuosa et gesticulationibus molesta et vocis
mutationibus resultans. Nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt,
quod ab iis sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc +mocosam+
actionem.
CLXXXIV. Optime igitur idem qui omnia Cicero praeceperat
quae supra ex Oratore posui: quibus similia in Bruto de M. Antonio
dicit. Sed iam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et
quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda ne, dum actoris
captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.